monumenta.ch > Tertullianus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 03, 2
Nemo retractat: Nonne ideo bonus Caïus, et prudens Lucius , quia Christianus? aut ideo Christianus, quia prudens et bonus? Laudant quae sciunt, vituperant quae ignorant, et id quod sciunt, eo quod ignorant, corrumpunt; cum sit iustius occulta de manifestis praeiudicare, quam manifesta de occultis praedamnare.